De cive / Vom Bürger - Lateinisch/Deutsch (Reclams Universal-Bibliothek)

von: Thomas Hobbes, Andree Hahmann, Dieter Hüning

Reclam Verlag, 2017

ISBN: 9783159612614 , 800 Seiten

Format: ePUB

Kopierschutz: Wasserzeichen

Windows PC,Mac OSX für alle DRM-fähigen eReader Apple iPad, Android Tablet PC's Apple iPod touch, iPhone und Android Smartphones

Preis: 17,99 EUR

Mehr zum Inhalt

De cive / Vom Bürger - Lateinisch/Deutsch (Reclams Universal-Bibliothek)


 

[18]PRÆFATIO
ad
LECTORES.


QUÆ res attentam Lectionem promissæ efficere maximè posse videntur, Rei tractandæ Dignitas, & Utilitas, tractandi recta Methodus, causa & consilium in scribendo probum, scribentis denique Moderatio, eas, Lectores, vobis promitto atque oculis aliquatenus ex hoc loco prospiciendas exhibeo. Describuntur hoc libello hominum officia, primò ut hominum, deinde ut civium, postremò ut Christianorum. Quibus officiis cùm juris naturalis gentiumque elementa, justitiæque origo & vis, tum etiam Religionis Christianæ (quantum patitur instituti modus) essentia continetur.

Quod quidem doctrinæ genus (excepto quod spectat ad Religionem Christianam) sapientum antiquissimi non nisi carminibus decoratum, vel Allegoriis adumbratum, quasi imperii mysterium quoddam pulcherrimum & sacrosanctum, ne privatorum hominum disputationibus contaminaretur, posteris tradendum esse censuere. Philosophi interea alii cum generis humani commodo rerum figuras & motus, alii sine incommodo rerum naturas & caussas contemplabantur. Temporibus autem quæ insequuta sunt, scientiam hanc civilem, etsi non penitus perspectam, aliqua tamen ex parte in Reipublicæ regimine, tanquam per nubem pellucentem, primus adamasse [20]dicitur Socrates, itaque coluisse ut despectâ desertâque omni aliâ Philosophiæ parte, solam hanc ingenio suo dignam judicaret. Post eum Plato, Aristoteles, Cicero, cæterique Philosophi Græci, Latini, denique omnes omnium gentium non modo Philosophi, sed etiam otiosi, quasi facilem, nullo studio ambiendam, cujuslibet ingenio naturali expositam & prostitutam attrectaverunt attrectantque. Quodque ad dignitatem ejus præcipuè facit, illi qui eam se habere putant, vel eo loco sunt ut habere debeant, adeo sibi in ejus specie vehementer placent, ut reliquarum scientiarum studiosos haberi & vocari ingeniosos, doctos, eruditos, quidlibet præter Prudentes æquo animo ferant. Nam nomen hoc propter excellentiam peritiæ civilis sibi solis deberi arbitrantur. Sive igitur scientiarum dignitas ex dignitate eorum ad quos pertinent, sive ex numero eorum qui de ipsis scripserunt, sive ex judicio sapientissimorum hominum æstimanda est, dignissima certe scientiarum hæc ipsa est, quæ ad Principes pertinet hominesque in regendo genere humano occupatos; cujus etiam falsa specie omnes ferè homines delectantur; & in qua Philosophorum excellentissima ingenia maximè versata sunt. Ejusdem Utilitatem, sed rectè traditæ, id est, ex veris principiis evidenti nexu derivatæ, sic optimè perspiciemus, si quæ falsam ejus & loquacem speciem humano generi consequuntur damna consideraverimus. Nam in iis rebus quas ingenii exercendi causa speculamur, si quis error [22]irrepserit innoxius est, neque fit jactura nisi temporis tantùm. In iis verò quæ quisque vivendi causa meditari debet, non modò ab errore sed etiam ab ignorantia, offensiones, rixas, cædes oriri necesse est. Quanta ergo hæc damna sunt, tanta est ab officiorum doctrinâ bene traditâ Utilitas. Quot Reges, eosdemque viros bonos, error unus, posse Regem Tyrannum à subdito suo jure occidi, occidi fecit? Error hic, posse Principem summum certis de causis à certis hominibus regno spoliari, quantum hominum jugulavit? Quantum hominum interfecit doctrina hæc erronea, Reges summos multitudine superiores non esse, sed ministros ejus? Denique illa quot Rebellionum causa fuit qua docetur, Imperata Regum utrum justa an injusta sint cognitionem ad privatos homines pertinere, & priusquam fiant disputari non modò jure posse sed etiam oportere? Præterea in communiter recepta Philosophia morali alia sunt multa non minus his periculosa, quæ recitari non est opus. Puto hæc prospexisse veteres illos qui Justitiæ scientiam fabulis contectam, quàm disputationibus expositam esse maluerunt. Antequam enim quæstiones illius modi agitari cœperunt, Principes potestatem summam non postulabant, sed exercebant. Imperium suum non argumentis sed hominum sceleratorum quidem pœna, proborum verò defensione tuebantur. Vicissim cives Justitiam non sermonibus hominum privatorum, sed legibus [24]civitatis metiebantur: nec disputationibus, sed vi Imperii in Pace continebantur. Imò potestatem summam sive in uno homine, sive in uno Concilio ea resideret, tanquam divinitatem quandam visibilem venerabantur. Itaque ambitiosis perditisve hominibus ad evertendum civitatis statum minimè ut nunc se adjungebant. Nam ut eam rem per quam conservabantur ipsi, conservatam esse nollent in animum inducere non poterant. Scilicet illorum temporum simplicitas tam doctam stultitiam non capiebat. Itaque pax erat & seculum aureum, quod non antè finem habuit quam Saturno expulso contra reges arma ferri posse doceri cœperat. Hæc, inquam, veteres non modo vidisse, sed in una suarum fabularum aptissimè videntur significasse. Dicunt enim Ixionem cùm esset à Jove adhibitus in convivium, adamasse atque sollicitasse ipsam Junonem. Illi pro Dea, nubem in ejus speciem formatam oblatam esse. Inde genitos esse Centauros, naturæ partim humanæ, partim equinæ, genus pugnax & inquietum. Id quod mutatis nominibus idem est ac si dixissent, Homines privatos, ad Concilia de summa Reipublicæ vocatos, Justitiam Imperii summi sororem & conjugem subjicere suæ ipsorum cognitioni cupere, cæterum falsam & inanem ejus speciem quasi nubem amplexantes, dogmata illa Philosophorum moralium biformia, partim recta & speciosa, partim bruta & ferina, rixarum omnium & cædium causas genuisse. Cùm tales igitur opiniones quotidiè oriantur, si quis discusserit nubes illas, rationibusque [26]firmissimis ostenderit, Doctrinas de justo & injusto, bono & malo, præter leges in unaquaque civitate constitutas authenticas esse nullas, & utrum aliqua actio justa vel injusta, bona vel mala futura sit, à nemine inquirendum esse præterquam ab iis ad quos legum suarum interpretationem demandaverit, is certè non modo pacis viam regiam sed etiam seditionis opacas & tenebrosas semitas commonstrabit, qua re utilius nihil excogitari potest.

Quod attinet ad Methodum, non orationis ordinem quamquam conspicuus ille sit solum sufficere, sed à civitatis materia incipiendum, deinde ad generationem & formam ejus, & justitiæ originem primam progrediendum esse existimavi. Nam ex quibus rebus quæque res constituitur, ex iisdem etiam optimè cognoscitur. Sicut enim in Horologio automato aliave machina paulo implicatiore, quod sit cujusque partis rotæque officium, nisi dissolvatur, partiumque materia, figura, motus seorsim inspiciatur, sciri non potest: Ita in jure civitatis, civiumque officiis investigandis opus est, non quidem ut dissolvatur civitas, sed tamen ut tanquam dissoluta consideretur, id est, ut qualis sit natura humana, quibus rebus ad civitatem compaginandam apta vel inepta sit, & quomodo homines inter se componi debeant, qui coalescere volunt, rectè intelligatur. Talem ergo Methodum secutus, Pono primo loco pro Principio omnibus per experientiam noto, quodque nemo est qui non [28]confiteatur, nimirum, Ingenia hominum ejusmodi esse à natura, ut nisi metu potentiæ alicujus communis coërceantur, fore ut sibi invicem diffidant & sese mutuò metuant, & ut propriis viribus singuli sibi cavere cùm jure possint, tum necessariò velint. Objicietis fortasse nonnullos hoc negare. Ita verò est; permulti enim negant. Numnam igitur qui eosdem idem & fateri & negare dico, mecum ipse pugno? Minimè quidem ego, sed illi qui quod actionibus confitentur, idipsum oratione negant. Videmus civitates omnes etiamsi cum vicinis pacem habeant, fines tamen suos præsidiis militum, urbes mœnibus, portis, vigiliis tueri. Quorsum hæc, si à vicinis nihil metuerent? Videmus etiam in ipsis civitatibus, ubi leges sunt & pœnæ in malos constitutæ, cives tamen singulares neque in itinere esse sine telo sui defendendi causa, neque dormitum ire nisi obseratis non modo foribus contra concives, sed etiam arcis capsulisque contra domesticos. Possuntne homines sibimet invicem omnesque omnibus diffidere sese apertius significare? Quoniam autem omnes sic faciunt, tam civitates quam homines metum suum & diffidentiam mutuam confitentur. Inter disputandum autem negant, hoc est, studio contradicendi aliis contradicunt sibimetipsis. Objectum porro à nonnullis est, quod admisso hoc principio, continuo sequatur Homines omnes non modò malos (quod forte etsi durum concedendum tamen est, cùm id clarè dictum videatur in Scripturis sacris) sed etiam (quod [30]concedi sine impietate non potest) naturâ malos esse. Illud verò homines naturâ malos esse ex hoc Principio non sequitur. Nam etsi pauciores essent mali quàm boni, quoniam tamen bonos à malis internoscere non possumus, necessitas diffidendi, cavendi, anticipandi, subjugandi, quoquo modo se defendendi, incumbit perpetuo etiam bonis & modestis. minus verò sequitur eos ipsos qui mali sunt, ita factos esse à naturâ. Quamquam enim à naturâ, hoc est, ab ipsa nativitate, ex eo quod nascantur animalia hoc habeant, ut statim omnia quæ sibi placent, cupiant faciantque quantum possunt, ut quæ impendent mala, aut metu fugiant, aut ira repellant, non tamen ob eam causam mali censeri solent: nam affectus animi qui à naturâ animali proficiscuntur mali non sunt ipsi, sed actiones inde provenientes, malæ aliquando sunt; nimirum quando & noxiæ sunt, & contra officium. Infantes nisi omnia quæ cupiunt dederis, plorant atque irascuntur, etiam parentes ipsos verberant, habentque à naturâ ut ita faciant; attamen...